Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
pecuniae a Poloniae sacerdotibus collectae hoc rationario continentur, nec non earum pecuniarum summae, quas Cardinalis exiens ab Italiae ecclesiis accepit. Sed etiam alio in genere monumentum hoc plurimi est faciendum; eo enim adiuti possumus Cardinalis in Hungaria sese tenentis vestigia persequi, et pro certo dicere, quod iter exiens ingressus sit. Itaque eum itinera facientem usque ad Calium (Cagli) possumus prosequi, quo loco in fol. 192. codicis textus ad finem adducitur (hae codicis paginae 109— 110, 124, 134, 136, 142—149, 154, 160, 163—170, 172, 173—174, 184, 188, 190 vacant); extremis paginis summae pecuniarum a variis Italiae ecclesiis collectarum continentur. De codicis autem dispositione monendum est, summám pecuniarum per singulas paginas subductam necnon summás, in textu obvias, in paginarum marginibus esse repetitas. 1 Quod si ad ea, quae dicta sunt, adiungimus, in rationario illo, quamvis misere manco, nomina multorum dignitate ecclesiastica ornatorum, quorum in aliis monumentis nulla omnino fit mentio, exstare, dubitari non potest, quin in hoc rationario illius aetatis quasi fons primarius manifesto deprehensus adpareat. (V. infra Appendicis n. II.) Atque ex manuscriptis archivi Vaticani in hac collectione etiam uno sumus usi, quod «Rationes collectorice regni Hungaria ijp—133J» inscribitur (183. Arch. Aven. sign.). Hic enim codex indicem continet earum decimarum, quae per sexennium in regno Hungáriáé ab exactoribus pontificialibus collectae sunt. Quem quidem codicem, respectu patriae nostrae plurimi faciendum, cum in alio huius operis tomo edere nobis in animo sit, hoc loco cum laude censendum esse non putamus; sufficiet tantummodo fasciculum Rationibus Collectoriis adnexum in censum vocavisse. Hoc igitur fasciculo comprehenduntur (fol. 14—29.) rationes magistri Rufini de Cibinio, qui post obitum Cardinalis Gentilis iussu Joannis XXII. Pontificis Romani annis 1317—1320 in Hungaria commorabatur eo consilio, ut reditus beneficiorum ecclesiasticorum id temporis vacantium Sanctae Sedi coliigeret et procurationes singulis praelatis per cardinalem Gentilem iniunctas sed non solutas exsequeretur. Ac haec posterior quidem ratio, in qua legationis Cardinalis in Hungaria peractae extrema quasi vestigia deprehenduntur, in Appendice huius collectionis n. III. sign. in lucem prolata est. 1 In iis vero, quce infra divulgata sunt, hae summae marginales omissse sunt; quse non nisi tum proferuntur, cum summa a textu abest, vei cum summa, in textu obvia, alio numorum genere margini adscribitur.