Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
Ex magna litterarum authenticarum, quae in hoc archivo servantur, copia, septem ad huius legationis acta pertinent. Hae omnes sunt publicae tabulae gravissimi momenti, quarum una quaque história turbulentae illius aetatis continetur. Referendum est huc diploma illud, quo Mathseus Chák de Trencsén Carolum regem agnovit (v. n. XXXVIII.), quo Carolus rex Hungáriáé electus est (v. n. XXXIX.), quo Henricus banus se non impediturum esse profitetur, quominus Carolus alio quam AlbaeRegiae loco coronetur aliaque quam sancti Stephani corona ornetur (v. n. LXIV.). Similiterque plurimi sunt facienda duo illa monumenta, quorum alterum iusiurandum a Carolo, cum coronatus sit, iuratum, continetur (v. n. LXV.), altero praelati regni Hungáriáé die mensis Junii 15. a. 1309. regi novam a legato apostolico consecratam coronam impositam esse testantur (v. n. LXVII.). Praeterea ad Ladislaum woywodam Transsilvaniae praepotentem duae spectant tabulae, quarum una Cardinalis eum, bona regalia occupata sacramque coronam reddere recusantem, excommunicat; altéra vero ipse Ladislaus, sollemni iureiurando interposito, regi fidem promittit ac sacrae coronae reddendae necessitatem sibi imponit (v. n. LXXIII. et LXXIV.). Dolendum vero est, quod autographum excommunicatoriae magnae Mathaei Chák in archivo Vaticano, unde illud Ignatius de Batthyán episcopus Transsilvanus transcribendum curavit, inveniri non poterat; quapropter, ut in hoc corpus recipi posset, ex Legibus Ecclesiasticis describendum erat. Habes iam omnia, quae ex uberrimis illis fontibus Vaticanis ad legationem Gentilianam aperiendam hauriri poterant. Quae, etsi solidam expressamque huius legationis imaginem effingunt, tamen hanc imaginem eo, quod series diplomatum, subsidiis ex aliis quoque archivis promptis, maiorem in modum excrevisset, solidiorem factam esse negari non potest. Etiam ex archivo regio Veneto duae litterae proferuntur, unde, quae fuerit Gentili cum ducibus Venetis necessitudo, apparet. (V. n. XXVII. et XXXIII.) Reliqua autem, quae ad hanc seriem explendam inserviunt monumenta, ex archivis regni Hungáriáé sunt repetita. Q110 in genere principem obtinet locum archívum regnicolare regni Hungaria, in quo tria legationem hanc illustrantia diplomata reperiuntur. Ex his duo ad moniales ordinis s. Clarae Tyrnavienses pertinent (v. n. LXII. et LXIX.), quorum uno de exitu causae in codice Vaticano n° 3935. sign. obviae edocemur. Tertium autem ad moniales eiusdem ordinis Posonienses pertinet. (V. n. LXXVII.)