Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
ad Curiam perlatum erat, complectebantur. In III. Libri Privilegiorum volumine pag. 192—202. inveniuntur acta, quorum nostra maximé intersit, dico constitutiones in synodo per Cardinalem Budae convocato die 3. mensis Decembris a. 1308 factas et die 8. mensis Maii usque diem 14. Julii eiusdem anni publicatas (v. infra n. LXI.); praeterea duo statuta minora Posonii edita (v. n. LXXX. et LXXXI.) Ipsum autem exemplum, etiamsi a Gentilis aetate duobus fere saeculis disiunctum, tamen ad fidem archetypi accurate descriptum esse, collatis inter se et autographis et quae in Libro Privilegiorum conservata sunt apographis, facile intelligi potest, ita ut de fide eius dubitari nequeat. Huc accedit etiam, quod codex bibliotheca Valicelliance Romanae B. 12. signatus eodemque quo Liber Privilegiorum tempore exaratus ad tantam fidem Libri Privilegiorum tamque accurate descriptus est, ut etiam scripturae menda retineret, unde perspicuum fit, eum a Libro Privilegiorum descriptum esse. Constitutiones vero, in Libro Privilegiorum obvias, in codice Valicelliano pag. 505—520. invenire possumus. Quo magis dolendum est, rationarii Cardinalis GENTILIS, sermone Italico conscripti, unde quasi e suo et proprio fonté história legationis sumi poterat, non nisi fragmenta ad nos pervenisse, quae codice archivi Vaticani «Solutiones servitiorum et procurationum» inscripto et notis 313 A. signato continentur. Hoc rationarium haud dubie in monumentis gravissimi momenti est numerandum, ex quo, quamvis corrupto et mutilo, quanta tributa sacerdotes Hungáriáé Cardinali ad legationis et apparatus aulici sumptus tolerandos, procurationis nomine, pependerint, intelligi potest. Exstant autem in diplomatis infra divulgatis quattuor apochae, tributum hoc solutum testantes, ex quibus duae episcopo Transsilvano, singulae archiepiscopis Strigoniensi et Colocensi datae sunt. Hoc uno autem praestat vei maximé rationarium illud ceteris huc spectantibus diplomatis, quod etsi mancuum (ipse codex temporis iniquitate et humoré misere foedatus est), tamen ad ea, quorum adhuc imperiti et rudes fueramus, cognoscenda, plurimum valet. Causam vero, cur editores in prolegomenis ad históriám huius legationis fragmentum hoc in usum suum convertere non potuerint, in eo positam invenimus, quod hoc summae auctoritatis monumentum, prolegomenis iam confectis, in lucem protractum est. Atque pars ea, quae ad Hungáriám spectat, a codicis pagina 104. incipit (praecedit enumeratio pecuniarum in Italia Cardinali collectarum), facta mentione impendiorum, quibus Cardinali navigatio Neapoli Spaletum suscepta constitit; tum enumerantur tributa per triennium exacta, etiam