Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

4. Postremum huius generis manuscriptorum est illud, quod in archivo Vaticano «Processus Quinqueecclesiensis 1308—1309» signatum asservatur. Hic enim libellus 22 exiguae formae paginis constat (pag. 14—22. vacant). Primis paginis continetur causa inter Petrum, episcopum Quinqueecclesiensem et Nicolaum, cantorem eiusdem ecclesiae acta. (V. infra n. XLII.). Quem quidem libellum Vagnolus de Mevanea, causec nótárius, exaravit. Ipsum autem manuscriptum mancum est; adde etiam, quod causae exitus, id quod in plerisque, quas commemoravimus, causis accidere sólet, desideratur. De iis vero, quae, cum iudicium ageretur, testes interrogati sunt, pauca quaedam seripta leguntur in codice bibliothecae Vaticanae n°- 3935 signato. Clementis V. pontificis Romani Regest a novem litteras pontiíiciales (brevia) reservabant (v. infra n. I—IX.), partim ad Cardinalem Gentilem, partim respectu legationis ad alios missas, quibus ei legationem in regno Hungáriáé administrandam commisit, variaque per tempus legationis iura ' et privilegia dedit. Dolendum vero est, a fine voluminis epistolarum «de Curia» (anni Clementis V. secundi) plures paginas, quibus ipsius ponti­ficis litterae (brevia) ad Gentilem datae continebantur, abesse; sed tamen exstat index voluminis eodem tempore compositus, unde certe earum epistolarum — sunt enim numero undecim — argumentum intelligi potest. 1 Praeterea e Regestis pontificum etiam in Clementis VI. Pontificis reperitur memorabile quoddam diploma (Registrum Clementis VI. com­munium anni II. partis II. fol. 86—88), quod Cardinalis Gentilis consti­tutiones synodales, regno Poloniae editas, sed etiam ad Hungáriám spectantes, complectatur. Quae constitutiones non nisi auctoritate Clementis VI. pon­tificis a. 1347. confirmatae ad nos pervenerunt. Sed tantum abest, ut constitutiones ad regnum Hungáriáé pertinentes ad nostram memóriám manserint authenticae, ut propingua aetate imitando exscriptae non reperiantur. Eas enim codex in Vaticano tabulario asser­vatus, qui «Liber Privilegiorum Románcé Ecclesia. lom. I—III» inseri­bitur, comprehendit. Hic autem codex tribus constat amplis voluminibus, exeunte saeculo XV. conscriptis, quae constitutiones ad Ecclesiam Roma­nam gravissimas, nec non statuta ac monumenta imitando exscripta collecta habent. Sed ut Regesta Pontificum epistolas a Curia datas com­prehendebant, ita Liber Rubeus, Collectio Platinae et Liber Privilegiorum Sixto IV. pontifice (a. 1471 —1484) confectus, quidquid monumentorum 1 V. infra pag. 10, n. i. Monum. Vaticana. Series I. Tom. II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom