Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

3. Cum his manuscriptis ipso genere congruit volumen quoddam in tabulario Yaticano asservatum et «Papi Avignonesi. Clemens V. Pars /., II., III., IV. Tomus unicus» inscriptum, quod recentiore tempore ex pluribus, qui toti ex sese apti erant libellis connexum atque consociatum, nunc 309. magnae formae paginis constat. Res autem ad legationem Car­dinalis Gentilis pertinentes conscripsit Philippus de Cingulo, Cardinalis scriba. Codice igitur varii argumenti haec continentur: Fol. 1—4. Causa episcopi Scardonensis adversus abbatem SS. Cosmae et Damiani de Jadra acta (Y. infra n. XXV.) Fol. 5—10. Agitur causa Beghuinarum Budcnsium. (V. n. XXVII.) Fol. 11. Testamentum Joannis (Yannis) de Bevenuto. (V. n. LXXV.) Fol. 11—23. Agitur de fratre Benedicto, episcopo Transsilvaniae electo. (V. n. XLIV.) Fol. 24. Vacat. Fol. 25—29. Causa ecclesiae sanctae Mariae in aréna Wratislaviensi. Agi coepta Budae d. m. Április 12. a. 1309 — usque ad d. m. Augusti 25. e. a. Fol. 30. Vacat. Fol. 31—62. Continuatur lis Wratislaviensis d. m. Mártii 9. a. 1310 usque ad d. m. Junii 10. Fol. 63—83. Causa Ladislai, episcopi Syrmiensis, contra Angelum de Narnia, archidiaconum Nitriensem, de solvendis quibusdam debitis acta. (V. infra n. LXVI.) Fol. 84—85. Vacant. Fol. 86—98. Causa inter archiepiscopum Gnesnensem et episcopum Cracoviensem. Fol. 99—101. Vacant. Fol. 102—112. Continuatur lis quae iam est commemorata. Fol. 113—114. Vacant. Fol. 115—117. Agitur de excommunicando Nicolao, cantore Quin­queecclesiensi. (V. n. LXX.) Fol. 118—119. Vacant. Fol. 120—122. Exitus litis Gnesnensis et Cracoviensis. Agi coepta est Budae d. m. Novembris 18, a. 1309. et ad finem perducta d. m. Januarii 13. a. 1310. Fol. 123—124. Vacant. Fol. 125—309. Rationes sedis apostolicae recentiore tempore con­scriptae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom