Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

PROLEGOMENA. XXXIX • Exaraverunt autem hunc codicem usque ad paginam 19. Vagnolus de Mevanea, dehinc Angelus de S. Victoria, quorum uterque Cardinalis Gentilis scriba erat. Summa eius est haec: Fol. 1 —15. Continent certas quasdam formulas tabularum varii generis atque eas quidem ex litteris authenticis transcriptas, quae ex curia Cardinalis Gentilis prodierunt. (V. Appendicis n. I.) Quapropter de quin­quaginta duabus tabulis ad formulas illas, quas paulo ante commemora­vimus, constituendas pertinentibus, separatim agendum erat (paucis exceptis quas ad res externas spectare manifestum est, velut n°- 9, 10, 31, 32 sign.); sed maxima pars earum, cum nominibus omissis dies non sit adscriptus, speciem quandam formularum prae se fert. Ex quinquaginta duabus illis tabulis omnino quindecim reperiuntur, quae partim ob nomina edita, partim ob diem adscriptum in temporis ordinem redigi potuerint. (Ex hoc genere sunt n°- X., XI., XII., XIII, XXVI, XXXI, XXXII, XL, XLIII, XLVIII, XLIX, L, LI, LII. et LVII. sign.) Fol. 17—41. Magna lis inter septem decanatus Saxonum et capi­tulum Albense Transsilvanum facta. Ad quam litem etiam duae tabulae membranacae paginis 43—44, et 45—46 inclusae referuntur. (V. n. LIV.) Maximam vero partém fragmenta paginis disperse inserta in earum rerum tractatione versantur, quae ad singulos gradus in eodem lite servatos spectant. Praeterea paginis 42—43. insertum reperitur privatum diploma Joannis de Aretio, Cardinalis Gentilis capellani, quo ei, utpote procuratori septem decanatuum Saxonicalium, salarium promittitur. Frag­mentum vero paginis 36—37. insertum pauca quaedam refert de lite illa Traguriensi adversus episcopum acta, quae in codice n°- 3935. sign. obvia fit. Pro cooperimento codicis dua fólia membranacea habentur, quorum in uno nomina Cardinalium Gentili aequalium recensentur. (Nomen Gen­tilis sic exaratum occurrit: Fráter G. de Monteflorum.) Inferius autem nota a Vagnolo de Mevanea addita legitur, qua Angelus, syndicus Spala­tensis, alios procuratores in suum locum succedentes facit. (V. infra dipl. n°- LVIII. sign.) Posterior vero cooperimenti pars litteras indulgentiales Cardinalis Gentilis ecclesiae Segniensi datas continet, sed eius tertia fere pars, cum codex compingeretur, decisa est, quo facto in iis quaedam desiderantur. Nihilo minus tamen damnum, formulis ex formulario depromptis, facili negotio potuit resarciri.

Next

/
Oldalképek
Tartalom