Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

in quas Philippus de Cingulo, Joannes (Vannes) de Mevanea, Angelus de S. Victoria, illi quidem Cardinalis Gentilis scribae, cuncta legationis acta, litteras citatorias, iudicia, nec non tenorem in causis agendis servatum et, quidquid in iis inerat momenti, retulerunt. Cuius generis quattuor commentarii ad nos pervenerunt. Qui quidem commentarii, quamquam omnes ex uno eodemque genere sunt et vinculo quodam continentur, tamen diversis Vaticani locis asservantur. Cuius rei causam si quaerimus, eam in eo positam esse inveniemus, quod olim pars tabuiarii in bibliotheca servabatur. Cum autem Paulo V. pontifice, facta separatione tabularioque in eum quo nunc est locum translato, volumina socianda dividerentur, factum est, ut una pars in archivo deponeretur, altéra in bibliotheca relinqueretur. Quattuor illi actorum commentarii sunt hi: in bibliotheca Cod. lat. n°- 3935 et 4013 sign.; in archivo vero manuscripta, quae «Papi Avi­gnonesi Vol. I.» atque «Processus Quinqueecclesiensis 1308—1309» inscripta sunt. 1. Manuscriptum chartaceum n°- sign. constat 41 foliis, nume­rorum signis insignitis, forma folii minőre (per errorem fol. 26. bis occurrit, unde fit, ut manuscriptum praeter fragmenta paginis inserta nullisque numeris insignita proprie 42 fólia contineat). Altitudo eius explet 31*5 cm., latitudo 23 cm. Foliis 18—19, 29 — 30, 31 — 32 singulae paginae non insignitae insertae sunt, quae eaedem in rebus ad legationem pertinentibus versantur. Auctorem vero eius Philippum de Cingulo Cardinalis scribam esse, qui iussu mandatoque legati apostolici librum conscripsit, ex nota primis codicis verbis adposita satis superque apparet. 1 Argumentum manuscripti est hoc: Fol. 1—4. Causa capituli ecclesiae Traguriensis adversus episcopum eiusdem ecclesiae de praedio quod vocatur Drid acta. (V. infra n. XIV.) Fol. 4. Causa Antonii praepositi de Jászó adversus Nicolaum de Buda de reddendis quibusdam debitis. Liberius, episcopus Traguriensis, procu­ratori suo salarium promittit. Franciscus, abbas Arbensis, Angelo de S. Victoria procuratoris munus defert. (V. n. XXXV., XXXVI. et XXX.) Fol. 3—10. Agitur de episcopo Pharensi (insula Lesina) electo. (V. n. XV.) Fol. 12. Citatio Georgii episcopi Arbensis in iudicium a legato apo­stolico habendum. Decretum Cardinalis Gentilis de promovendis fratribus 1 V. infra pag. 18, nota i.

Next

/
Oldalképek
Tartalom