Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
246 1)0<-). 8. JAN.-). JUL. et aliud inde nescit. Item interrogatus super VI. articulo, sibi lecto diligenter, lectis sibi etiam litteris, de quibus tacit ipse articulus mentionem, — dixit, quod videtur ipsi testi pro certo, quod nullo modo ipse littere valeant, nec quod sit ipsis fides aliqua adhiberi, tum quia illa, que testificantur, non 'dicunt dicta vei facta esse coram ipsis, tum etiam, quia persone concedentes ipsas litteras non sunt autentice, nec potestatem habent tales litteras concedendi, nec vidit ipse testis unquam litteras tales. Item interrogatus super ultimo articulo, — dixit, se nichil scire. B. Causa inter capitulum Transsilvanense et decanatum de Sebus super censu annuali. In nomine Domini amen. Anno eiusdem millesimo trecentesimo nono, pontificatus domini Clementis pape quinti anno quarto, die septima mensis Junii, septime indictionis, constitutus in iudicio coram venerabili viro domino Philippo de Sardinea canonico Arborensi, decretorum doctore, capellano reverendi patris et domini domini G. 1 Dei gratia tituli sancti Martini in Montibus presbyteri cardinalis, apostolice sedis legati, ac ipsius curie generáli auditore causarum, Philippo de Cingulo procuratore substituto a domino Santio procuratore capituli Transsilvani, ex parte una, et Vagnolo de Meuania procuratore substituto a domino Bertoldo decano de Sebus, procuratore capituli dicti decanatus de Scebus, ex altéra, de quibus procurationibus et substitutionibus dicte curie plene constat, dictus Philippus, nomine quo supra, exhibuit in scriptis contra dictum Vagnolum, procuratorio nomine supradicto, dicto domino auditori libellum continentie subsequentis: (Pro capitulo.) Coram Vobis, venerabili viro domino Philippo de Sardinea, decretorum doctore, canonico Arborensi, capellano ac generáli auditore reverendi in Christo patris et domini domini fratris G. 1 Dei gratia tituli sancti Martini in Montibus presbyteri cardinalis, apostolice sedis legati, ego Philippus de Cingulo, procurator substitutus a venerabili viro domino Sancto procuratore venerabilis capituli ecclesie Transsilvane, dico et 1 Gentilis. 2 Gentilis.