Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
f?0$>. 8. JAN.-j. JUL. 225 iudicio, et inter quas personas, ecclesiasticas vei seculares, et de quibus rebus. Super IIII. articulo, qui dicit: Item quod idem et eodem modo obtemptum est de litteris predictorum, confectis in ea forma &c. querantur, ut supra, et que est et que fűit forma illarum litterarum, et si credit idem testis, quod dicte littere fiant aliquando per aliquos comites et specialiter per illos de Cibinio contra capitulum Transilvanense occulte, et quod aliter dicant in litteris, quam verum pro amicis ipsorum, et si credit vei scit, quod dicti comites et universitas de Cibinio foveant decanos et plébános de septem decanatibus, et de hoc specialiter in quolibet capitulo, tangente de dictis comitibus et universitate, interrogentur, et interrogentur etiam, quis tenet sigillum dicte universitatis Cibiniensis, et si ille, qui ipsum sigillum tenet, posset et consuevit aliquas litteras sigillare, sine scientia communitatis et universitatis. Item si ipse littere, quia comites dicunt dominum vayvodam denegasse licentiam, et presentes non erant, faciunt fidem. Super V. articulo, ubi dicit, quod per iudices ecclesiasticos, interrogentur distincte, ut supra, et interrogentur, per quos iudices, et super quorum baronum, vei nobilium, comitum aut universitatis litteris iudicaverunt, et de quibus rebus et inter quas personas, ecclesiasticas vei seculares, de anno, die et mense, ac presentibus. Super VI. articulo, quia ibi dicit de litteris prelatorum, interrogentur, ut supra, distincte, ac interrogentur, ubi et inter quos, et in quibus iudiciis observatum est, et quorum prelatorum, et cuiusmodi prelationem habebant, si erant episcopi, abbates &c. et si in eisdem litteris, quorum consuetudinem iudicari et observari dixerint, erat data litterarum vei non, de anno, mense, die &c. Super VII. articulo de pace, querantur, quomodo sciunt, quod a duobus [annis] citra fuerit pax, et nunc sit &c. et quis illám pacem fecit, et si prius erant dicti Cibinienses inimici predicti capituli, et interrogentur, si credit, quod inter se odiantur, scilicet Cibinienses contra dictum capitulum et e contra, licet nunc in personis non offendat eos, et si credunt, quod dicti Cibinienses propter ódium, quod in corde habent contra dictum capitulum, foveant adversarios " dicti capituli cum litteris et nunciis, et si ipsi Cibinienses libenter occulte dampnificarent dictum capitulum, si possent, et etiam in publico, si non timerent. Super VIII. articulo, ut supra, interrogentur, et interrogentur, quomodo sciunt, et quos canonicos vidit ire ad illas partes, et si sciunt vei audierunt, quod fuerit in partibus illis in potentia dictorum Cibiniensium aliquis Monum. Vaticana. Series I. Tom. II. 2Q