Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Ij09. 8. JAN.-). JUL. ex canonicis Transilvanis verberatus et lesus cum eius familia, de anno, mense et die. Super VIIII. ut supra, interrogentur, prout ex adverso dicunt, et si per pacem vei treugam unum (sic) ad alium vadunt. Super aliis, ut supra, interrogentur, secundum quod cadit et oportet interrogari, et secundum ea, que dicunt. Et super quolibet interrogentur, si credit dictam universitatem Cibiniensem, et homines ipsius, licet forsan treughe sint, quod faveant in hiis, que possunt, dictos decanos et plébános contra dictum capitulum et in ódium dicti capituli, cum litteris vei aliis. Insuper querantur dicti testes, si ipsi sunt litterati vei laici sine lit­teratura, et si fuerunt rogati, informati, moniti &c., et si odiunt dictum capitulum et eius canonicos, et quot annorum est ipse testis, et unde est natione, et si de alia, quam de regno Ungarie, fuerit, queratur, quanto tempore habitavit in isto regno, et in quo loco continue habitavit, et aliis módis, prout examinantis discretioni melius noverit (sic). Item interrogentur, si ab uno anno citra Saxones et decani ac pres­byteri et plebani de septem decanatibus et alii mercatores et boni viri potuerunt, si voluerunt, secure per terram et potentiam domini vayavode transire, et ad curiam domini legati venire, vei non. Item eodem die et in eodem iudicio dictus magister Philippus pro­duxit tres litteras patentes, sigillatas sigillis a tergo, ad eorroborationem attestationum testium productorum et receptorum super exceptione sua predicta, quarum litterarum tenor talis est: (Littere prelatorum pro capitulo.) Nos E. 1 miseratione divina episcopus Varadiensis tenore presentium,' quibus expedit, significamus universis, quod cum dominus Ladislaus woy­vada Transsilvanus et comes de Zonuk per communitatem de Cibinio, mediantibus litteris, fuisset ammonitus et rogatus, ut sacerdotibus de de­canatu de Sebes et de aliis decanatibus Transsilvanensis diocesis ad exeun­dum ad dominum legatum per suum territórium viam daret liberam et securam, idem dominus woyvada petitionem ipsorum admisit et concessit. Insuper, mediantibus suis litteris, per suam tenutam et alias a quindena sancti Martini confessoris semper fecit publice proclamari, ut quilibet mer­catores seu homines cuiuslibet conditionis per suam tenutam libere transeant et secure, quolibet timoris articulo postposito ac relegato. Et hoc in ani­i Emericus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom