Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

Notandum est, quod de decima Polonie, deductis omnibus expensis et depositis tam in eadem provincia, quam penes mercatores factis, restant VII C. VI. marche, IIII. uncie et II. scoti argenti nigri, quos, sicut videtur, magister Gerardus debet restituere. Ipse tamen dicit, quod non debet aliquid restituere pro eo, quod ipse assignat in ratione et depositis de argento fuso plus quam receperit VIII C. LVIII. marchas et III. uncias, que absorbent dictas VII C. VI. marchas, IIII. uncias et II. scotos, quas videtur, quod non debeat restituere per modum infrascriptum. Imprimis namque ostendit per litteras capituli Strigoniensis, quod centum una marcha et IIII. uncie de argento fuso empte fuerunt ad rationem duarum marcharum et dimidie argenti nigri pro una de argento fuso, et sic ascendit ad II C. LIIII. marchas. Item assignat LXXVI. marchas et dimidiam et V. pondéra, quas dicit computari debere ad duas et dimidiam pro qualibet, que ad istam rationem ascendunt ad CLXXXXI. marchas et IIII. uncias, sed hoc non probat nec ostendit, nisi per quoddam argumentum, dicens, quod quia dictum argentum est de eadem provincia, quod est precedens, ideo debet sic computari. Item assignat XLII. marchas argenti fusi in pondere Strigoniensi de argento Posnoniensi in Polonia, que faciunt LIII. marchas argenti fusi ad pondus Posnoniense, ut dicit, que faciunt de nigro CXXXII. marchas et IIII. uncias et dimidiam, dicitur tamen pro parte decime, quod iste non debet hic computari, quia deposite sunt et computantur inter deposita Ungarie. Item assignat VI C. XXVII. marchas, duas uncias et I. scotum, quas dicit debere computari pro qualibet marcha una et dimidia, et sic ascendunt ad VIIII C. XL. marchas, VII. uncias et dimidiam ar­genti nigri. De quibus facta ratione cum dicto magistro Gerardo, presentibus mercatoribus camere, facta compensatione etiam secundum dictum ipsius magistri Gerardi, videtur, quod debeat restituere XLVI. marchas argenti nigri, salvo mandato dominorum cardinalium, si voluerint admittere predi­ctam compensationem, quam dictus magister Gerardus vult facere. Est itaque attendendum, quod summa summarum omnium predicto­rum receptorum de dictis decimis collectis per magistrum Gerardum de Mutina collectorem predictum in partibus Ungarie, Polonie et Sclavonie, tam in auro, quam in argento in diversis monetis, ponderibus et valoribus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom