Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

omni moneta reducta ad Venetos parvos per diversa cambia, sicut melius per mercatores fieri potuit, videtur posse ascendere ad LXXIIII M. V c. LXXVIIIL libras, VIIII. solidos et VIII. denarios Venetorum parvorum, computatis depositis factis apud mercatores et pecunia, quam recepit ma­gister Gerardus pro suis expensis, et illa, quam debet restituere, ut supra exprimitur, non deductis aliquibus expensis, salvo semper errore calculi, maximé propter diversitatem argenti et auri ponderum et valorum et diversarum extimationum. De predicta namque pecunia decimarum collecta in regno Ungarie ac in partibus Polonie et Sclavonie per prefatum magistrum Gerardum de Mutina, que apud mercatores de societate Alfanorum de Florentia in depositum habebatur, dicti mercatores in quibusdam mutuis factis per Romanam Ecclesiam de pecunia decime Terre Sancte domino Karulo regi Sicilie et eius filio domino Karolo principi Salernitano pro defensione et custodia dicti regni Sicilie infrascriptas quantitates pecunie persol­verunt. Primo in mutuo XV M. VI C. VIII. unciarum, XVIII. tarenorum et II. granorum auri facto dicto domino principi per Romanam Ecclesiam per manus Balionis Roscilionis de Luca de mandato domini pape, solvit Nerus de societate Alfanorum predicta de pecunia decime Ungarie et Sclavonie IIII C. marchas sterlingorum bonorum. Item in quodam alio mutuo XVI M. unciarum auri facto dicto domino principi [per] Romanam Ecclesiam, solvit dicta societas Alfanorum de dicta decima Ungarie VIIII C. uncias auri in florenis, V. florenis auri pro uncia qualibet computatis. Item in quodam alio mutuo XV M. VI C. unciarum, facto domino regi Sicilie pro eodem negotio, solvit dicta societas Alfanorum II1I M. V c. florenos auri, et III C. uncias auri in aug. (sic) et Carolo per ma­nus Alfani. Item V1I C. XXXII. uncias et XXVI. tarenos auri in florenis auri, V. florenis pro uncia qualibet computatis. Item idem Alfanus mercator tunc solvit mercatoribus camere ultra dictam quantitatem LIII. uncias et XXVIII. tarenos auri, quas ipsi ha­bent in deposito pro Ecclesia Romana, et que non debent in isto mutuo computari.

Next

/
Oldalképek
Tartalom