Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
A rctum illud quod Regno Hungáriáé cum S. Sede Romana diuturne intercessit vinculum millenae loquuntur tabulae, inde fere ab anno aerae nostrae millesimo, gente nempe Hungara tunc sacra baptismatis unda lota regenerata, regeque Roma lata cruce apostolica et corona sacra ornato et redimito. Nec in his tabulis sive eruendis et colligendis, sive vulgandis et publici iuris faciundis anteacta et recens defuit aetas. Si quos, antistites imprimis patriae nostrae condecet honos, quod in hoc quoque opere publicae utilitatis, sive iuris sive históriáé sacrae ac civilis, collectis tabulis statuendae, principem sibi vindicaverant locum. Ut enim summám in statuendo et moderando regno habuerunt partém, primaque literarum iecerunt semina; ita ecclesiae quam maximé cathedrales et monasteria unica fere toto medio aevo fuere et apud nos tabularia et scholae, in quibus, nobis sic dictis decretalibus locis authenticis, et publici actus exarati et solemnes conservatae chartae, continuis una regestis illatae fuere. Inde vero a saeculo XV., renascente iam et studio fontium históriáé, subseque vero per celeberrimos socios de his optime meritae congregationis Maurinae O. S. B. magis excitato, iterum antistites nostri apud nos huic rei plurimum opitulati sunt. Praeeuntibus praesertim magnae memoriae summis viris ecclesiae nostrae S. R. E. Cardinalibus et subseque Archiepiscopis Strigoniensis metropolitanae sedis, Primatibusque Regni Hungáriáé: Comite FRANCISCO a FORGÁCH, PETRO PÁZMÁNY et LEOPOLDO Comite a KOLONICH in acceptis referimus collectiones tabularum, quibus optime meriti praesules, de iuribus et história ecclesiae solliciti, prout in rebus gerendis summás habuere partes, strenueque ob priscam, et apud nos temporibus illis nutantem ecclesiae decertarunt fidem, ita et illius iura his monimentis quoque tabularum firma et sarta statuere pergebant: colligendo, scrutando tabulas et chartas, et ut históriám ecclesiae et patriae in aprico ponerent, magnós illarum thesauros in publicum usum congesserunt. Ita enim recte