Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

ijiy—ipo. annuatim ad summám XII. marcharum vei circa, debentur domino nostro VI. marche argenti fini. Item pro fructibus ecclesie de Sancto Georgio dicte diocesis, qui ascendunt ad summám annuatim XX. marcharum et ultra, debentur domino nostro X. marche fini argenti et ultra. Item pro fructibus ecclesie de Aplodia 1 (sic) dicte diocesis, qui ascen­dunt annuatim ad summám XL. marcharum vei circa, debentur domino nostro XX. marche fini argenti. Item de fructibus ecclesie de Albkarak 2 dicte diocesis et ipsorum valore veritatem invenire nequivi, licet super hoc inquisiverim, quia episcopus Transilvanus decesserat et michi non obediebatur sine diocesano; audivi tamen, quod cadit sub reservatione. Item de valore fructuum canonicatus, quem obtinet dominus Nicolaus in ecclesia Transilvana, veritatem scire non potui; tamen altér canonicatus dicte ecclesie Transilvane fűit extimatus per . . episcopum Transilvanum VIII. marchis fini argenti ad pondus Budense. Summa omnium marcharum fini argenti ad pondus Budense recepta­rum per me Rufinum in civitate et diocesi Transilvana predictis CXXXVII. marche, quarum quelibet valet IIII. florenos auri, que reducte ad florenos valent in universo V c. XLVIII. florenos auri. Summa omnium marcharum fini argenti ad pondus Transilvanum receptarum per me prefatum Rufinum in civitate et diocesi sepedictis, prout superius continetur, XXIX. marche, que valent XXIIII. marchas et III. uncias et tertiam partém unius uncie et duas LVII. partes unius uncie ad pondus Budense, quarum quelibet valet IIII. florenos auri, que valent in universo LXXXXVII. florenos auri et XI. Boeminos grossos. Summa summarum omnium marcharum predictarum receptarum per me predictum Rufinum in civitate et diocesi sepedictis, reductarum ad florenos auri, secundum quod superius continetur, VI C. XLV. floreni auri et XI. Boemini grossi. Summa restorum dictarum civitatis et diocesis VI. marche fini argenti ad pondus Transilvanum, preter supradicta beneficia, de quibus non extitit concordatum. CIVITATIS ET DIOCESIS ZAGRABIENSIS. In civitate et diocesi Zagrabiensi dominus episcopus fecit quemdam subcollectorem et ego consensi. Postea idem episcopus venit ad partes 1 Ápold. 2 Almakerek.

Next

/
Oldalképek
Tartalom