Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
istas et nunc est ibi, ego tamen non potui redire Zagrabiam, intellexi tamen, quod aliqua beneficia vacaverunt ibi, et dictus subcollector exigit partém debitam domino nostro, prout accepi, unde videretur michi, quod mitteretur pro dicto episcopo et preciperetur sibi, quod quicquid collectum est de fructibus supradictis in dicta diocesi, facérét ad curiam deportari. Ego enim locutus fiai sibi, et interrogavi eum, si sciebat beneficia, que vacaverunt ibidem et valorem ipsorum; qui dixit, quod nesciebat; tamen si precipiatur sibi, ut predixi, ipse illud, quod debetur in eadem diocesi sua, poterit ad cameram domini nostri facere deportari. IN CIVITATE ET DIOCESI BOXINENSI. Nichil vacavit, quod ascenderet ultra VI. marchas; facta super hoc pluries inquisitione diligenti, quia illa civitas et diocesis eius sunt prope scismaticos et sunt quasi destructe. IN CIVITATE ET DIOCESI DE KU. Similiter nichil vacavit, quod ascenderet ultra VI. marchas, facta super hoc pluries inquisitione diligenti, quia ipsa civitas et diocesis eius sunt prope scismaticos et sunt quasi destructe. SUMMA PROVINCIE COLOCENSIS. Summa summarum omnium marcharum receptarum in civitate et diocesi ac provincia Colocensi predictis, in primis videlicet fini argenti ad pondus Budense II C. XXXVI. marche, quarum quelibet valet IIII. florenos auri. Item fini argenti ad pondus Transilvanum XXVIIII. marche, valentes XXIIII. marchas et III. uncias et tertiam partém unius uncie et duas quinquagesimas septimas partes unius uncie, quarum quelibet valet IIII. florenos auri. Summa summarum generális Strigoniensis et Colocensis civitatum diocesum et provinciarum. Summa summarum omnium marcharum fini argenti receptarum per me Rufinum sepedictum in Strigoniensi et Colocensi civitatibus et diocesibus ac provinciis sepedictis ad pondus Budense III 0. LXIIII. et dimidia et dimidius fertonus, quarum quelibet valet quatuor florenos auri. Item summa summarum omnium jnarcharum argenti banalium, CLXXVI. banalibus pro marcha qualibet computatis, IX. marche, quarum quelibet valet III. florenos auri.