Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

— 283 — ut de rebus nostris nova seiseitaretur, qui ad me reversus talia nova reportavit, quod a Rascianis qui erga maiestatem vestram occultam fidem parerunt (így) intellexisset qualiter imperátor Turcorum in hac expeditione sua ad Moldáviám maximum damnum perpesus fuisset tam in gentibus quam etiam in camellis. Et quod postquam reversus fuisset gentes suas demum remisserit, se vero ipse ad Drenapol ad hie­mandum contullerat. Duos vero basses alium in Plodin et alium in Sophia colocaverat. Item dicit idem mercator quod Alibegh miserat ad imperatorem nuntians ei qualiter Hungari ad hanc futuram hyemem omnino pararent obsidere Smedrium. Quo audito imperátor misit, qui Alibegh et aliis diceret nomine suo, quod ipsi starent forti animo, quia si Ungari castrum Smedrio obsiderent ipse eis omnino sucurreret et contra Ungaros veniret. Item dicit ipse mercator, quod dum ipse fuisset in Smedrio, supervenisset unus explorator de Buda ad Senderbeg, qui nuntiasset, qualiter ipse fuisset XX diebus in Buda et ali­quotiens etiam castrum intrasset intellexissetque pro certo, qualiter Ungari cum toto exercitu suo pararent venire contra eos. Et si hoc verum non foret, tunc paratus esset amittere caput. Quo audito Turci in magnó timore positi sunt, homi­nesque omnes invalidos et impuberes ac mulieres de Smedriu expulerunt, relictis solis illis qui valentes essent et expediti ad pugnam. Imperátor etiam trecentos ianiceros ad Smedrio misit. Dicit preterea quod omnes asseres scandulas, quibus tecta domorum coperta erant, cum lutto desuper contegunt timentes incendium. Et quod Turci deliberaverunt, cum primum intellexerint exercitum Ungarorum Belgradum appu­lisse, ut suburbium castri Smedrio penitus comburatur, quo possint ipsi securiores ab incendio permanere in castro. Item sciat maiestas vestra quod iterato missimus unum alium exploratorem usque ad Plodin qui nondum reversus est, cum autem revertetur de omnibus que retulerit avisa­tam statim faciemus maiestatem vestram. Ceterum sciat serenitas vestra, quod si quid nunc contra Turcos facere intendit, nunc tale tempus habetur

Next

/
Oldalképek
Tartalom