Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
sunt, Postea videns imperátor eum non posse excipere ab alpibus, posuit sibi insidias talli modo videlicet. Locavit duos bassa in duabus partibus in silvis, ipse autem movit se iterum versus Danubium. Hoc intellecto Stephanus vayvoda exivit de alpibus, putans imperatorem in totum reccessisse cum omni exercitu. Imperátor autem postquam eum exivisse de alpibus sensit, convertit se contra eum cum copiis; ab alia parte etiam duo basse, qui in insidiis colocati erant, ipsum vayvodam a tergo consecuti cum omnibus copiis suis prostraverunt, ita ut ipse solus vix duodecimus evaderet, et dictus imperátor supra eum campum obtineret. Postea videns hoc imperátor obsedit duo castra ipsius vayvode et incepit fortissime expugnare. Quo intellecto Ungari coadunato suo exercitu venerunt sub alpibus ad succurendo (így) Stephano vayvode, quod ubi ipse vayvoda cognovit cum reliquiis gentium suarum quas levare potuit venit obviam illis, ut se illis coniungeret. Imperátor vero Turcorum statim ut intellexit Stephanum vayvodam cum exercitu Ungarorum sese coniunxisse, relictis bombardis et omnibus obsidionis instrumentis una cum exercitu suo dedit turpem fugám. Item dicit, quod cum imperátor Turcorum venisset ad Danubium et audivisset Ungaros venire contra se, relictis omnibus curibus et camellis ac etiam aliis ingeniis una cum toto exercitu quatuor diebus transfretavit Danubium quem quidem exercitum prius in quadraginta octo diebus traiecerat. Item dicit, quod postquam Danubium transfretavit omnes copias suas domum remissit, solus autem ad Drenapol ad hyemandum ivit et in tota Romania nunc nullum exercitum expeditum habét, quia omnes, qui cum eo profecti fuerant, quasi maior pars equitum propter famem pedites re^ersi sunt. Qui vero Turcorum habuere XX equos (vix) cum duobus reversi sunt, et etiam gentes omnes, que fuerunt cum Alibegh, illi presertim qui fuerunt alicuius reputationis interfecti et amissi sunt. Item serenissime rex miseram quemdam mercatorem de Namdralba ad Smedrio ad Allibegh et commisera(m) ei,