Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

CCXLIX. Ragusa, 1454. aug. 8. A ragusai tanács értesíti Francesco Foscari velenczei dogét, hogy a törö­kök Szerbiát megtámadták és a Duna és a Száva közti területet teljesen elpusztították. A szerb deszpota előlük családjával együtt Magyarországba menekült. Serenissime princeps et excellentissime domine hono­randissime post humilem recomendationem. Licet multorum relatu ac litteris ipsa quoque fama certum sit serenissimam dominationem vestram de his que passim ubique geruntur in dies certiorem reddi, ad nos tamen attinere arbitrati sumus ut eidem dominationi vestre que de impiis conatibus et progressibus perfidissimorum Teucrorum ad nos certa affe­runtur litteris nostris significaremus. Nuper igitur et litteris mercatorum nostrorum qui in partibus illis negotiantur ac etiam relatu multorum ex ipsis nostris merchatoribus, qui nullám nisi in fuga salutem sperantes, se in pátriám rece­perunt, certissimi redditi sumus magnum Teucrum cum innu­merabili exercitu territórium domini despoti Rassie hostiliter invasisse totamque provintiam illám, que est inter Danubium et Savam igne, préda, cede inmaniter crudeliterque de­vastasset, tanta rabié tantoque impetu, ut nihil nisi sanguinem christianum sitire videatur, omnes masculos, qui quartum­decimum annum excedunt, ut vulgare dictum sequamur per filum ensis duci iubet. Feminas vero et reliquam puerorum plebem in captivitatem trahit, varia et multa belligerandi et ad expugnanda loca in castris instrumenta comportat. Comunicatum et equorum pabula ex remotissimis partibus ne quid exercitui desit sequi iubet, ut videatur non ad sub­igendum territórium despoti sed ad debellandum totum orbem proficisci. Dictus vero dominus despotus tantos impetus substinere diffidens, relicto Sinedreno que est sedes sua, cum tota família exteritus in Ungariam die XXVI Julii pro­xime preteriti, festinantissime confugit. Hec sunt que ad progressibus ipsius Teucri in presentiarum certa habemus, 1454 júl. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom