Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

et plenarie recepisse, assumentes et obligantes tam pro se quam pro suis heredibus, heredumque successoribus ac co­gnatis expedituros sepe dictum dominum abbatem vei eius successores, dictumque monasterium ab omni questione, quam ratione prescripte terre contra eosdem moveri contingeret in futurum, propriis laboribus et expensis. Mete autem prescripte terre, sicut partes nobis retule­runt, tali ordine distinguntur: videlicet prima meta incipit a confinio terre Grange de Boyna iuxta arborem dictam breza et tendit inferius usque ad rivulum Chemernicha vocatum et ibi est alia meta circa pomerium et quercum, deinde ascendendo iuxta dictum rivulum a sinistris usque ad alium rivulum dictum Wolyauech, ubi idem rivulus cadit in predictum rivu­lum Chemernycha et ibi est alia meta, deinde ascendendo de dicto rivulo a sinistris tendit usque ad arborem dictam graber, inde ascendendo similiter a sinistris vádit usque ad verticem montis ad lapidem zerno vocatum, ubi est alia meta, deinde per verticem montis a sinistris usque ad unam kercum vádit, in qua crux est facta et ibi etiam est alia meta, deinde per verticem montis similiter a sinistris est alia meta terrea, de illa vero meta usque ad vallem, que tendit in Becheriam, inter tres kercus, que cruce sunt signate, est alia meta, deinde ad dexteram et ad sinistram usque ad viam rectam est terra abbatis supra dicti, deinde autem per predictam vallem descen­dendo usque ad terram Becherie, que terra est eiusdem abbatis, est alia meta facta iuxta arborem castanee et sic terminantur. In cuius rei certitudinem et memóriám, ut huiusmodi venditio robur perpetuo firmitatis obtineat nec per quempiam possit processu temporis retractari, presentes ad instantiam et petitionem partium concessimus literas sigilli nostri robore communitas. Dátum anno domini M. CC. septuagesimo nono. 1279. Eredetije hártyán, melyről a rózsa színű selyem zsinóron függő pecsét hiányzik, 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom