Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
XVIII. Ozal, 1280. oct. 30. János Verbász és Zana ispánja, Miklós tótországi bán és Péter veszprémi püspök mint IV. László által kiküldött békebírák István bánnal, Rodoszlóval, a Baboneg fiaival, János és Duim vegliai grófokkal s Gárdonynyal békét kötnek, bűneikért büntetlenséget Ígérnek s őket javaikban háboríttatlanúl megtartani fogadják. Nos magister lohannes comes de Vrbaz et de Zana, Nicolaus banus totius Sclavonie et Petrus miseratione divina episcopus Wesprimiensis omnibus quibus expedit tenore presentium volumus esse notum, quod cum regnum Sclavonie propter longa guerrarum discrimina quasi ad inreparabilis exinanitionis materiam ac infime paupertatis inediam devenisset, dominus noster L(adislaus) dei gratia illustris Ungarie rex sui et suorum barronum circumspecta deliberatione consilii decrevit, ut nos licet tante reparationis modicos ad huius dissolutionis materiam transmitteret reparandam et ea, que in partibus Sclavonie nostris actibus congrua viderentur, sue dignaretur autoritatis munimine roborare. Nos igitur attendentes, quod per guerras et gravium guerrarum simultates adhuc ipsum regnum Sclavonie maioris dissolutionis periculis gravaretur, cum viris nobilibus Stephano bano, Raduzlao comite, Nicolao, Stephano filiis Baboneg fratribus suis, Iohanne et Duymo comitibus de Vegla et de Modrus, nec non comite Gardino in talem pacis venimus unionem, quod nos tactis sacrosanctis euangeliis promisimus et promittimus bona fide, quod eos omni prosequemur amicitia et nostre dilectionis participes esse volumus, et favoris et perpetue inter nos firmitatis ligamine obligati, eos in suis iuribus promittimus illibatos permanere, promittentes nichilominus, ut dampna et iniurie, que in regno Sclavonie per eos et per eorum familiam seditioso tempore sunt illaté, penitus transeant impunite, nec predicti gravaminum et dampnorum illatores alicuius iudicis gravamine aggraventur, nec veterem resuscitantes querelam novas in regno Sclavonie depredationes facerent vei facere conarentur. In quo casu