Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

Nos igitur omnia decrevimus, cum tributa iniusta sub certarum penarum interminatione in regno Hungarie noscan­tur esse prohibita: falsam tricesimam de Zamobor, tributa sancti Martini cruciferorum, sancti Iacobi de portu Zaue, sancti Iacobi super Kolpam, in Podgaz, de Brezouicha, de Dernek, Bituna et de Japra duximus penitus auferenda. Reliqua vero tributa inter ipsos ita divisimus: tributum sub castro Ste­nichnak tam commeantium, quam ipsius fori Stephano bano preter portionem, sicut et ipsum castrum Stenichnak, tributa autem de Zamobor, de Zomzed, portu Regis ac portionom tributi in Kolpa, quam tenet Punek, itemque decem marcas de tributo Lippa in portionem bano; porro tributa de Glas, Vrbaz, Pukurtui, Hraztouicha, Jaztrebarzka et Toplica, et tricesimam de Dobicha comiti Iohanni, ita tamen, quod tri­butum de Jaztrebarzka non in villa Jaztrebarzka, que eidem Stephano bano in portionem obvenit, sed sub castro Oclich in strata publica, que eidem Iohanni in portionem devenit, pro commodo suo *) exigatur; tributa quoque de Kual, Korana, Brumen, Zana, Gladusa, Lippa, Vuntu comiti Radozlao, ita tamen, quod de tributo de .Lippa decem marcas Stephano annuatim dare teneatur, decrevimus; tributum de Radona communi voluntate coniugi comitis Radozlai dimiserunt. De liberis villis vero Perna et Kereztina, quas dictus banus sibi cum terra Zlath pervenisse asserebat, aliis econtra negantibus, ut idem banus quod proponit de Kerztina, iura­mento confirmet, de Perna vero comites Iohannes et Radoz­laus, quod nequaquam pertineat ad terram Zlath, alteruter iurare debeant; de Varmug Dol autem, quam banus dicit per­tinere ad Hutinam, questionem ita decidimus: sex probi viri de Hutina proprio iuramento decident. De divisione iobagionum piacúit, ut de novo fiet divi­sionis equalitas. At vero quia debitum constitutum in Theotonia pro­pter obmissionem termini solutionis ad magnam quantitatem usurarum pervenit et hoc comiti Iohanni imputabatur, eo quod collectam impositam super Zana vei accepisset vei *) Hibásan commodum suliin az eredetiben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom