Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
dimisisset, que ad eiusdem debiti solutionem fuerat ordinata, vocatis dicatoribus de Zana invenimus ex eorum confessione, Iohannem comitem sexaginta tres marcas tantummodo de eodem debito recepisse. Ad querelam autem, que contra servientes prefati comitis Iohannis deponitur, quod dampna redeuntes de Theotonia ad banum pertinentibus intulissent, iudicatum est, quod quicquid comes bani, ubi dampna illata dicuntur, propter necessaria victualia iuraverit, hoc comes Iohannes solvere teneatur. t Quicquid autem in Vzura est preter possessiones nobilium hereditarias videlicet vei per veros dominos de Vzura legitime collatas, sive sit habitum sive desertum, equaliter dividatur. Divisores autem ex parte domini bani comites Obrad, Stepk, item ex parte comitis Iohannis Tepchin et Michael, ex parte vero comitis Radozlai Dragos et Bolezlaus cum homine ad partium petitionem per nos deputando. Super possessione autem Konortia comes Obrad reparabit iuramentum, quod ei adiudicatum fuerat. Preterea quia sepe nominatus St(ephanus) banus ad quantitatem duum millium trecentarum et septuaginta marcarum, predictus autem comes Iohannes ad quantitatem mille centum et quinquaginta marcarum circiter, dum adhuc in communi viverent, pro communibus utilitatibus ac negotiis asseverarunt se debita contraxisse, communi omnium trium petebant contributione persolvi, ita decrevimus, ut banus St(ephanus) cum comite Perhtoldo supra dicto et comes Iohannes cum comite Presingario, quodquod iuramento firmaverint, usque ad quantitatem superius expressam hoc omnes _ tres comites solvere tenebuntur. Dies vero iuramenti octava sep t ° Assumptionis, locus ecclesia monachorum de Toplicza, homines ad accipiendum iuramentum abbas Toplicensis vei celerarius maior in absentia abbatis, et magister Petrus cantor ecclesie Zagrabiensis ex parte nostra, comes Horuatinus filius Retk ex parte bani, comes Nicolaus filius Ariandi ex parte comitis Iohannis. Verum quia comes Radozlaus dicebat, comitem Iohannem magnam quantitatem eius pecunie recepisse, quam pro communium fuerat debitorum expeditione locata, predictus comes Iohannes cum comite Horuatino predicto in