Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

extitit concordatum, ut secundum scita capituli Zagrabiensis domini eorundem gravaminum illatorum de piano satisfacere teneant, alioquin ipsos de sua familia et societate excludant, si de eisdem satisfacere non valerent. Promittimus etiam bona fide, quod Stephanum banum, R(aduzlaum) comitem et filios Baboneg fratres ipsorum, ac comitem G(ardinum) in suis possessionibus et comitatibus secundum relationem ipsorum ex donatione regia acquisitis scilicet in Podgoria, in Gerce, Dresnik, Gay cum Cladosa, Novo Castro nec non in utroque Pzet et in villa Petrina tempore nostro inconcussos servabimus et illesos, ita tamen, quod consueta iura banalia ex integro in predictis comitati­bus persolvantur, nec banus ea ex liberalitate propria duxerit relaxanda. Si vero Stephanum banum, R(aduzlaum) comitem, filios Babonyg, I(ohannem) et D(uymum) comites aut G(ar­dinum) comitem in suis iuribus hereditariis vei in comitatibus supra scriptis per dominum nostrum regem contingeret mole­stari, nos erga dominum nostrum regem diligentem curam cum omni fidej puritate adhibebimus, ne ipsi in suis posses­sionibus aut comitatibus supra dictis aggraventur. Subiungimus etiam, quod villám Chehi, quam comes G(ardinus) ex donatione regia se asserit possedisse, et comi­tatum Hraschina eum permittimus tempore nostro sine aliquo discrimine possidere. Adjicimus etiam, quod si predictus comes R(aduzlaus) servaverit omnes articulos, qui in suis et fratris sui literis continentur, vei nos non servaremus, que promisimus, secun­dum scita capituli Zagrabiensis tunc in festő Purificationis beate virginis obses ipsorum restituetur et reddetur; si vero ipse comes R(aduzlaus) non servaret, nostris manibus assi­gnabitur sine fraude. Et ut hec omnia premissa inviolabiliter perseverent, in lucem volumus venire clariorem, quod nos sub pena periu­rii observamus omnia premissa et singula premissorum, ita tamen, quod si predicti nobiles viri iura et conditiones invio­labiliter observabunt, quas in suis literis propriis suorum appensione sigillorum roburatis, et literis capituli Zagrabiensis confirmatis, et nichilominus iuramentis propriis solidatis inre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom