Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
- (88) 43. Ad eosdem. Rex jam secundum Bartphenscs monet, ut qnan* tocius arma in rebelles rusticcs convertanU Wladis'aus etc. Scripseramus vobis, et mandaveramus pi oximis aliis nostris, ut cum Dorr.iris partium illarum, quos una cum omnibus viribus, et gentibus eorum inpraesenti rerum nos rarum,et regni nostri extrema pene necessitate ad nos accersiri jussimus, gentes similiter vestras dare et mittere deberetis, id quod vos nondum estis exequuti. JNunc rursus et iterum eisdem strictissime mandavimus, ut ex quo hostium vires in dies augentur, ct indicibilia mala perpetrant, nobilesque nostros opprimunt, et interíiciunt, omni mora posthabita cum omnibus gentibus, et viribus eorum pluiibusquo poterunt, huc ad nos veniant. Si tamen tale esset periculum , et in tantum malefactores iIli. essent congregati, ut absque gravi et extremo periculo partium illarum easdem partes relinquere non possent, in tali casu contra eosdem malefactores una cum omnibus Comitatibus, atque etiam civitatibus illarum partium superiorum proficisci, eosdemque profligare et dissipare debeant, quibus profiigatis ? &