Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

citissime ad nos veniant. Itaque rursus et ite­rum Fidelitati vestrae harum serié íirmissime committimus , et mandamus, ut gentes quanto plures poteritis, citissime ordinare, et una cum ingeniis, et rebus bellicis easdem cum praefatis Dominis ad nos mittere debeatis. Si tamen casus , ut prefertur, ita se oífer­ret, ut ibibem contra malefactores profici­scendum eisdem Dominis videretur, quod ta­men non putamus, nam in multis partibus tam eirca Debrew, quam hic propePwbach adeo proíligati sunt, et ubique dispersi sunt, ut jam fugiant, ex tunc in eo casu onmino hu­jusmodi gentes vestras una cum ingeniis, et rebus ipsis bellicis penes ipsosDominos ad resi­stendum eis malefactoribus citissime mittere debeatis. Speramus tamen , ut diximus, adeo necessarium non fore, quandoquidem vires ip­sorum hostium in dies franguntur, et debili­tantur , sed potius opus est, ut, ubi major pai s ipsorum existit, et magis saevit, contra eos proficiscamur, et capita eorum contundamus. Idcirco , si praefati Domini cum gentibus ip­sorum huc ad nos venerint, vos quoque gen­tes vestras cum ingeniis , cum eisdem huc ad nös mittere debeatis etc. Dat. Budae feria proxima post festum nativitatis Beati Joanin» Baptisiae Anno Domini i5i4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom