Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
litteris íidelis nostri, Spectabilis, et Magnifici Bogdani, Vajvodae terrae nostrae Moldáviáé, qaod quidam fUius Imperatoris Turcorum numeroso Turcorum exercitu, ex Cajfa movens castrum nostrum, Neszterfeyvár*) obsedit, filius autem Imperatoris Tartarorum, ingenti, et copiosa manu penes Dasso, prope Moldáviám consedit, et illic castra sua locavit. Ouorsum autem conatus ipsorum tendat, jam facile patet. Agunt enim , ut vires conjungant , et mutuis freti viribus Moldáviám ipsam,in magna propterea trepidatione nunc locatam, occupent, ut inde virus eorum, quocunque voluerint, liberius, et perniciosius eff' ndere valeant, qua occupata, quod Deus perpetuo avertat, difficile est, impetum eorum ab Transilvania, et eonsequenter ab aliis regnis nostris coercere. Hac enim arte , et fraude, id jam aggredi, et attentare volunt, ut scilicet nullis impediti fluminibus, sicco itinere, regna nostra invadere va'eant, quod jam a multis annis, diversis quaesitis occasionibus, perficere sunt conati. Hortatur autem nos serenissima fraterna Majestas , Dominus rex Poloniae , per suum oratorem, nunc apud nos agentem, ut salutare, et necessarium auxilium Moldav riae, regnis nostris, •) Hodie Bielogroá.