Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
noetris, et toti Christianitati, mature feramus. Offert Sua Serenissima M. pro zelo Chris ianae religionis, se in nullo penitus defuturum; praefatus vero Vajvoda noster Moldaviensis, a nemine , quam a nobis ipsis dependet, et inde omne auxilium opportunum exspectat, ob quod nobis vehementer supplicat. Ut autem tantam trepidationem, etpericulum, Deo autore, a regnis nostris abigere, et propellere valeamus, constituimus una cum dominis Praelatis , et Baronibus, pleno , et integro consilio, ut quilibet gentes suas , quas juxta Decreti continentias, tenere . et paratas habere, et medietatem earum ad festum beatac Margarethae Virginis, et martyris, proxime venturum, Varadinum mittere debeat, medietatem autem domi parata'm servet, ut, quocun% que necessarium fuerit, etiam illám medietatem subito mittere possit. Hoc autem omnibus Statibus nune praesentibns commisimus, absentibus autem, et aliis quoque Comitatibus, per similes litteras nostras, quam celerrime significavimus. Itaque mandamus, et committimus fidelitati tuae, harum serie firmissime, ut, sub poena in Decreto expressa, et, si vos causa destructionis, et amissionis hujus regni esse non vultis, aliud facere nulla ratione praesumatis, sed omnino medietatem vestrartim gentium, ad praedictum diem, Varadinum, ut praemissum est