Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

nostris processerit, nobis litteris, aut nunciis singnifiqabit, videbimus postea quid vobis fa­ciendum erit. ítaque Fidelitas vestra poterit eidem Vajvodae Myrche , significare, nomine suo, qualiter jam diu Fidelitas vestra et per suos amicos secundum ipsius voluntatem apud Majestatem nostram intercesserit, ut ipse con­sensu, et confirmatione nostra , in praefato regno nostro Transalpino, uti verus , et le­gitimus Vajvoda permanere possit praesertim, postquam intellexit hoc, quod ipse omnia sit paratus facere, una eiim suis Boyaronibus, et cum tota illa nostra provincia, quaecunque Majestas nostra regia voluerit, sitque para­tus jurare, et promittere, ac etiam perpetuo omnia inviolabiliter , una cum suis observare , et nunc quoque Fidelitas vestra apud nos , per suos speciales oratores praesentium scili­cet exhibitores, intercessit et quod credit Fi­delitas vestra imo quasi etiam pro comperto habét, quod, postquam nos mentem, et ani­mum suum ab oratoribus , fidelitatemque , et debitam obedientiam ac paratam bene fideli­terque serviendi voluntatem intellexerimus, quod nos ipsum a nobis non alienabimus , non abjiciemus et supplicationibus suis tandem lo­cum relinquemus. His, et aliis rebus, pulchro modo, sa­noque consilio, quibus Fidelitati vestrae, pro rei, et temporis , conditione melius , et con­sul-

Next

/
Oldalképek
Tartalom