Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
Sultius videbitur, inducat ipsum per oratorem, et JNuncium suum , ut suos oratores deceinat eo modo , ut jam praemissum est , vei etiam n eliore, ad Majestatem nostram mittat. Nolumus enim ut omnem spem eidem de nobis promittatis, neque ut eum in omnibus nostro nomine assecuretis , neque ut eidem spem jam conceptam , et eidem qualitercunque promissam adimatis. Et cum sui Oratores venire inceperint, visum fűit Majestati nostrae adrr.odum quadrare , ut etiam vos aliquem specialem vestrum hominem eisdem adjungatis , medio cujus rursum supplicaretur nobis, penes voluntatem ipsius, eidem et hoc etiam intimarepotestis , quod vos ita facere statuistis , quando ipse miserit suos oratores. Judicio nostro non esset malum, ut vos quoque ostenderetis ei, quod sicuti alias pro eo libenter intercessistis apud nos, ita etiamnunc, quando oratores sui apud nos erunt, intercedere vultis. Quantum vere ad occlusionem iliius viae communis Transalpinam versus attinet , ut negociatores ultro citroque, more alias consueto, quiete, paciíice negotia sua exequi possint, volumus omnino, ut quamprimum aperiatur , quo ipsi mercatores libere agere possint, necprius, quantum n obisvidetur, claudi debuisset; nisi quid interea aliquid aliud emergat, quod hanc nostram voluntatem im-