Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

Itaque date operám omnibus módis, qui­bus potestis , habita bona, et sufficienti rati­one honoris nostri, regnorumque nostrorum , ut ipse Myrche Vajvoda, prout constituit facere, oratores suos insignes, speciales, auctoritate, officio, ethonore ornatos, in suo nomine, et voluntate, ac consensu omnium JBoyarorum et Consiliariorum, totiusque iilius provinciáé nostrae, ad nos plena instructione, integra auctoritate, potestateqüe , et facultate mittat, et eo modo, eoque apparatu, et honore, quo ad Majestatem nostram mittere debet, postquam ipse, ut jam ab omnibus dicitur, atque intelleximus, est paratus, una cumillo regno nostro , nobis, liberis, et successoribus nostris, regibus Hungáriáé, ac huic Sacrae nostrae coronae,more praedecessorum suorum, perpetuo , íideiiter, integre , et constanter vei etiam melius servire. Quod autem ipse Oratores suos mittere debeat, haec ex nostra voluntate processisie , neque ipse, neque et­iam sui ullo pacto intelligant. Cum ;autem praefatos oratores miserit, et tales, qüales, taliterque qualiter mittere debet, miserit, Fidelitas vestra eosdem istic non retineat, neque cum eis quidquam conclu­dat, sed ipsos mox , et in continenti ad nos mittat, qui cum venerint, legationemqueipsam nobis exposuerint, et interea etiam absque du­bio ipse Czobor redibit, vei qualiter in rebug no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom