Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

que jucundissimam. Cum itaque eam ipsam serenissimam sponsam nostram primo quoque tempore jam traducendam, et adducendam statuerimus, Majestatem vestram,tamquam fra­trem , et consanguineum nostrum carissimum rogamus, non quod de ejus in nos firma ami­citia, atque benevolentia quidquam dubitare­mus, sed majoris securitatis , atque adducen­dae etiam ejusdem serenissimae reginae ma­joris commoditatis causa , si forte eidem sere­nissimae reginae, ac comitivae, et familiae suae universae, cum oratoribus nostris secum existentibus, per terras et dominia Majestatis vestrae venire, et proficisci contingeret, velit ipsa Majestas vestra pro eadem serenissima Domina regina, proque universa comitiva, et familia sua, oratoribusque nostris secum exi­stentibus plénum , et sufficientem salvum et securum conductum per terras et dominia sua , juxta nominatam praesentibus inclusam, litteris suis patentibus et quidem duplicatis, dare et concedere, easdemque cras quampri­mum per hunc nostrum cursorem festinatis­sime mittere. In quo nobis Majestas vestra singulare genus amicitiae, et praeclarum certe fraternitatis officium ostendet, et deciarabit. Pro quo eidem semper officiosissime studebi­mus gratificari, eandem Majestatem vestram bene ac feliciter valere semper optamus. Dá­tum Budae feria 4. post festum Pentecostes, an»o

Next

/
Oldalképek
Tartalom