Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
anno Domini i5os regnorum nostrorum Hungáriáé etc. 12. Bohemiae vero 32. *). Comissio propria Regicte Majestatis. 22. Ad Bartphenses. Monentur Bartphenses, ut ob nuptias regias, secundum veterem regni consuetudinem, ipsi etiam munus honorárium , et subsidium conferant. Wladislaus etc. Audire jam potuistis, I5TE quod cum hoc regnum nostrum universum multas et varias necessitates nostras animadverteret, graviaque ejusdem regni nostri pericula> in quibus maximé hoc tempore positum est, con*) Coronata est eodem anno ante Dominicam proximam ante festum Beati Thomae Apostoli ab Archiepiscopo Strigoniensi, cum Georgiut de Frangepanibus electus et confirmatus Episcopus Vesprimiensis nondum Ordínes Sacerdotis, et Pontiíicalis dignitatis obtinuerit. Quodne juri episcopatus Vesprimiensis, ad quem coronatio reginarum vetere instituto pertinet, praejudicium crearet, rex publieis literis eavit. Vid, Pray Hierarchiae Hűiig. P. I.p. 289. ltcm, commentatio historica de vetere reginae Hungáriáé coronandi more etc.