Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

ut praemisimus, boni et constantis animi, et nolite turbari, neque timere, sed estote me­mores honoris vestri, et perseverate erga sa­crara Coronam, et erga nos in praestita fide, et fidelitate, prout semper fecistis, sitisque parati penes egregium Darhowez , capita­neum Scepusiensem ad resistendum pro viriii Vesira , et omnia faciatis , quae idem dixerit. Quod erga vos omni certe favore, gratia, et be­nevoientia recognoscere curabimus, ac pro cer­to ac constanti teneatis, quod vobis, ut prae­misimus , succurremus, et nullo pacto vos de­relinquemus. Aliud igitur, iterum rogamus, non facturi. Dat. in castro Palotha in vigi­lia festi Eeati Laurentii Martyris. Anno Do­mini 1491. 16. Ad eosdem. Monmtur Bartphenses, ut regi, contra fratrem* ob ruptam pacem profecturo, copias suas jungant. 1491 WJadislaus etc. Ea, quae nobis intima­stis , per omnia pláne intelleximus , et pro illa fide, et integritate vestra, quam hactenus erga nos, et sacram coronam ejusdem regni nostri

Next

/
Oldalképek
Tartalom