Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
nostri ostendistis, magnas vobis grates dicimus , et pro hujusmodi fide, et integritate vestia vobis, et posteritatibus vestris gratiosus Dominus semper esse volumus. Et quoniam pro fu ura pace, et quietudine vestra cum A'berto Duce , vastatore hujus regni nostri infra 5. dies conflicturi sumus , eapropter Fidelitates vesiras rogamus , eisdemque committimus , ut, si ipse Albertús Dux , hujusmodi conílictum exspectare , et illum nobiscum committere voluerit, ex tunc cum majori apparatu, quo potestis , praesertim cum puscarüs*), provisa tamen in illa civitate necessaria custodia , sub conductu Pauli de Darhoz , Capitanei Scepusiensis insurgere , et in auxilium nostrum venire velitis , et debeatis. Sin autem ipse Dux hujusmodi conílictum nostrum exspectare noluerit, et fugae praesidio se tutaverit, ex tunc , quantum in vobis est, illis occurrere, et eosdem cum omnibus vestris viribus oífendere, et hostiíiter insequi debeatis, et aliud, prout futuram quietem vestram , simul et tranquillitatem habere cupitis, in hoc non faciatis etc. Dat. in oppido Mohy feria 3. proxima ante festum Beati Vincentii Martyris. Anno Domini 1491« .17. *) Ita Sclopetarii rulgo clicuntur.