Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

<505 il Tic reliquimus , ut aliquam partém gentium, quas Moravi daturi sunt , quam c tissime versus Hungáriám mittendam curent. In Moravia juramentum praestitimus , majo­remque partém discordiarum , quae fuerunt inter status, cOíYiposuimus. Restat una so­lummodo aifficultas de electione majorum of­fieiaiium, eamque in reditu nostro complana­bimus. A Rohemis in meris Bohemiae hono­riíice sumus suscepti , volebantque, ut ibidem juraremus, quod non fecimus, cum non debu­erirnus, nam reges haereditarii, ut nos su­mus, non tenentur, nisi Pragae jurare. ídem Domini Bohemi , ubi audiverunt rationes no­stras , non gravatim ad nostram voluntatem accesserunt, et hoc pacto prospere omnia ubi, que evenerunt, et non dubitamus, quin Deus etiam in posterum res nostras prosperiores fa­ciat. Pervenimus ad Brodam Almanicalem: hoc autem triduo Pragae erimus, et omnibus aliis negotiis nostris postpositis ad ordinanda auxilia omne studium nostrum , omnemque curam convertemus, et pro consilio vestro id, quod etiam nobis in animo fűit, quanto fieri poterit citius, partém aliquam ad Hungáriám mittendam curabimus. Rogamus itaque Fide­litatem vestram , ut interim curam gerat de istius regni nostri Hungáriáé defensione, quam fidei, et vestrae diiigentiae commendavimus. Dat,

Next

/
Oldalképek
Tartalom