Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
£)at. in Broda AlmanicaU feria 2. post Domin*> Cam Oculi, Anno Domini i5i2. 66. ' Ad eundem. leiem Palatino seribit, qua pompa in Bohemia, praesertim Praegae acceptus fuerit, daturum se quoque operám, ut regnum a Bohemis non temnenda subsidia obtineat. 1522 Ludovicus etc. Quamdiu fuerimus in Marchionatu nosto Moraviae, et quae illic nos negotia detinuerint , pi ioribus litteris nostris accepistis. Ubi vero ex civitate nostra Bennensi discessimus , ventumque est ad íines regni nostri Bohemiae, Dominus Leo Prezthenczky , et ceteri Barones fere omnes , ac bona pars Nobilitatis cum Pragensibus egregie instructi ad Polnam nobis praesto fuere, exceptique sumus maxima omnium Ordinum exspectalione. Erat et ad civitatem nostram Czazlo magna hominum , eorum praesertim, qui montana colunt, ad nos exeipiendos effusa multitudo. In tanto autem numero inermes paucissimi sunt visi, nam quithoracem et galeam non habebant, scuta ing^ntia, aut pyxides, aut lanceas gestabant, Ornatior fűit occursus ex Hora civitate nostra, quo in loco bi.