Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

— (U») — 63. Acl summum Pontificern. Ludovicus, cum Turcae obsidendo Eelgrado ap­paratus faciunt , ajfiictis Hungáriáé rebus, opem et auxilium a Pontifice , contra invale­scentem Turcarum potentiam , implorat. 1621 Beatissime Pater ! etc. Saepius de regni mei, deque Christianorum omnium discrimi­ne , quod a Turcis videbam imminere , apud istam sedem Apostolicam, per litteras, atque Oratores, et nuncios sum questus, ostendi tot annorum bellis, et assiduis hostium incursioni­bus, fractas , et debilitatas regnorum meorum vires, quantura sit Turcarum robur ad bel­lum nobiá inferendum, quanta meorum ad re­sistendum imbecillitás docui, 11011 sum passus yel Sanctitatem vestram , vel Principes Chri­stianos latere , publiea hujus regni \ectigalia in tuendis , ac retinendis meis arcibus , quae Turcis sunt oppositae , consummi , neque ea tanta suut, quanta ad sustinendum potentissi* mi hostis impetum , aliqua parte possent suf­íicere, hortatus sutn, ut Sanctitas Vestra inter »e Chrisiianorum Principum animos ad con­cordiam sua auctoritate revocaret, generalem in Turcas expeditionem suaderet , opem in­terim, et aliqua beili praesidia a Sanctitate Yestra

Next

/
Oldalképek
Tartalom