Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

Vestra toties efflagitavi, quae antequam aut persuadere , aut impetrare potuissemus, Tur­carum Imperátor pacatis, aut devictis hosti­bus, qui suas, patrisque cogitationes mora­bantur, mittit Legatos , qui pacem a me pe­tant, et, dum alia atque alia per fraudem si­mulat, incredibili multifcudine composita , re­vocatÍ6 etiam militibus Asiaticis, tanta vi coe­pit in me incumbere, ut post hominum memó­riám Turci nec militum numero, nec tormen­tig bellicis, unquam instructiores, mea regna invaserint. Iíabet in castris, praeter navales copias, ut exploratores asserunt, ducenta equitum, et peditum millia, quibus ipse Tyrannus ad ar­cis meae Nandoralbensis obsidionem, maxima spe concepta, properat, qua quidem arce, ut sibi persuadet expugnata *), Budám, ubi mihi regia sedes est , recte perventurum minatur, et praedicat, idque forsitan , ut solemni voto quo se páter obstrinxerat, facere satis posset. Is enim , ut accepisse Sanctitatem Vestram non dubito , ante eam , quam de Sultano vi­ctoriam reportavit, magnó suo Mahumeto vo­tum *) Expugnata etiam hoc anno die 2. Septembris fűit, desidia Hedervarii, et períidia Michaelu More, quibus sequente anno causa dicta fűit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom