Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
pro dignitate nostra regia, proque decore regni ad praesentem profectionem nostram versus Posonium , et deinde ad regnum Böhemiae quo jam saepius pro sedandis periculosissimis dissensionibus in regno illo nostro subortis, vocati sumus, opus existat. Nec dubitamus id quoque vobis constare, quonam in periculo praesertim confinia regni sua provisione nudata pro n.unc versantur , quibus ante , quam in Bohemiam proficiscamur extrema iilorum necessitas expostulat, ut et gentium, et victualium praesidio contra hostium insidias succurratur, et officiales ipsorum in longo tempore insoluti solvantur, aliaeque necessitates bonum et tranquillum statum totius regni concernentes ita ordinentur, ne in nostra absentia, ubi maxima pericula confiniorum verenda sunt magis , quam alio tempore aliquis defectus periculo conjunctus , ne iis disponendis, et tutius relinquendis committatur. Quas quidem nostras regnique et confiniorum nostrorum gravissimas necessitates nuper regnicolae nostri considerantes, nobis ad sublevandas illa6 tertium subsidium obtulerunt. ctoribus omissa est , sed yerisimiliter eadeim fuerit, quae Artic. 28. Anni 1518. 6tatuitur pr# Dominis 1800 et pro Nobilibus 400 Fl.