Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

lerunt. Sed quoniam visum fuit nobis una cum consiliariis nostris hujusmodi subsidium tardius, quam necessitales ipsae nostrae ex­poscunt administrari posse , et alioquin illud pro eisdem evitandis , etiamsi tempestive ex­solveretur, non sufíicere , idcirco coacti su­mus ad omnes civitates nostras liberas tam in manibus nostris habitas, quam etiam impi­gnoratas , et exemtas , tum etiam partium Transilvanarum certam taxam extraordina­ríam solvendam imponere. Scitis autem bene quod a certo tempore cursus solum ordina­rios a vobis exigi fecimus , nec vos cum ali­quo subsidio oneravimus, parcere itaque nunc vobis non possumus, quin intra easdem liberas civitates nostras a vobis quoque necessarium sub­sidium repetamus, et praesertim hoc tempore, quo loco Bani regni nostri Croatiae, qui nu­per ibidem in conflictu cum Turcis habito occubuit*), novos Bános illuc, quod maximé periculis regni ipsius nostri Croatiae ita exi­gentibus cum sufíicienti provisione expedire cogamur. Quare requirimus et hortamur Fi­delitates vestras, aliud nulla ratione habere volen­*) Banus, qui conflictu cum^Turcia occubuisse di­citur, erat Petrus Berizlo simul Episcopus Veez­primiensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom