Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
5g. Ad Georgiám Marchionem Brandenburgensem. Ludovicus Georgio Marchioni Brandenbtírgenr\ quem Oratorem ad Imperialia Comitia mis erat, gaudium suum de Caroto in regem Romanorum electo significat, mandatque, omni studio enitatur, ut nuptiae iuter iilum et sororem suam coalescaut, eaque de causa, si opus sit in Hispániám proficiscatur. Ludovicus — — Illustri Principi, Domi- 151* no Georgio, Marchioni Brandenburgensi affini nostro charissimo Post longum, ingensque desiderium nostrum accepimus litteras vestras cum novitatibus exspectatissimis, de electione Serenissimi regis, Principis Catholici in regem Romanorum , quibus nihil nobis gratius, nihil jucundius nunciari potuisset. Agimus itaque vobis gratias et de nuncio tam laeto , et de apposito in hanc spem nostram studio veitro , Majestati autem Catholicae et ejus exaltationi plurimum gratulamur, et certe haud secus , ac si haec ipsa dignitas nobis obtigisset, sperantes, Majestatem suam non t'ore immemorern officiorum, quae eidem pro suo desiderio, in hac electione, benevole, propensissimeque, ut scitis, praestitimus. Kpist. Procer. p- r- T Post-