Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
Postquam itaque haec ipsa Catholicae Majestatis electio pro animi nostri sententia, non sine autoritate, et favore nostio, per vestrum praecipue, et aliorum oratorum nostrorum studium, ut ipsimet Commissarii Catholicae Majestatis testantur, feliciter peracta jam sit, reliquum est, ut negotium ®ororis nostrae carissimae , vobis optime notum , cum ipso Carolo jam Romanorum rege vestra prudentia, et studiis vestris trar.sigendum curetur , de qua re habetis a nobis omnimodam informalionem, a qua neque in praesentiarum recedendum videtur. Voluissemus tamen, si fieri potuisset, ut ante electionem hoc negotium matrimonii fuisset conclusum , vei saltem ea conditione dátum suífrapium, ut post electionem, praeter omnem difíicultatem , hoc negotium concludi debuisset, et licet nobis de hac conditione nihil scribatis, tamen credimus, vos non fuisse oblitos , quid potissimum in hoc negotio matrimonii, et ante electionem per vos fieri debuerit, et non ignorare etiam, quid post fieri debeat. Utcunque haec se habeant, hortamur vos, et aecuratissiine rogamus , adhibeatis omnem diligentiam , enitamini per omnia studia vestra, impendatis omnem operám tum vestram, tum fratrum, amicorumque et nostrorum et vestrorum, ut Carolus ipse jam Rex