Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

seriem, et modum, quo Soldanum Turcus Im­perátor devicit, ac occidit, describerem, de qua re, prout audire potui, vestro desiderio satisfacere voiui. Audivi quippe hoc modo : quod Turcus imperátor misit ad Soldanum insimul octo nuncios solennes, quilibet eorum liabens sub se mille homines electos, sub nomine Sirphim, induti omnes habitu consimili, quo in regno ipsius Sirphim induuntur, nuncians ei haec ver­ba: veni, et propera, cum exercitu ad me, et ambo simul pugnemus contra Turcum, et pote­rimus eum devincere, et occidamus eum. At Soldanus credens , verba eorum dolosa , esse vera, venit simul cum exercitu suo, cum illis dolosis , et fraudulentis nunciis, at iIli addu­xerunt Soldanum eirca exercitum Imperatoris Turcorum. Videns hoc Soldanus, et atten­dens suam deceptionem, noluit terga vertere, sed quantum potuit , se se apromptuans, in* iit bellum cum Turco, et devictus, licet multi de Turcis per ipsum, et suos sint prostrati, occubuit, ut quidam dicunt, cum globo in fronté est percussus ; alii asserunt, quod vi­dens se devictum noluit fugere, sed habens quemdam lapidem preciosum , et venenosum, apud se, cujus virtus est taiis , ut, si quis de­glutiverit, statim rumpitur stomachus ejus, et moritur, quem ipse deglutivit, et sic cadens de equo , occubuit. Inde

Next

/
Oldalképek
Tartalom