Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

Inde veniens Turcus intravit in quamdam civiíatem opulentissimam Soidani, Aleph (Aleppo) nomine , sine aliqua resistentia oc­cupans eam. Haec facta sunt in fine mensis Augusti, anno Domini IDI6. Inde venit in Antiochiam, Tripolim, atque Damascum, ci­vitates nominatissimas, tandem in íine anni praescripti, videlicet in vigilia Sancti Silve­stri Papae intravit Jerusalem, nullo eidem resistente. Altéra die iterum exivit pro­perans in Aegyptum, contra alium Soldanum de novo per Mamalukos electum, quem mo­do consimili devicit, et occidit. Ut sciat au­tem Magnifieentia Vestra, Mamaluki dicun­tur, qui fidem abnegaverunt christianam, qui dominabantur in toto regimine Soidani super Saracenos, ubi fűit officialis alicujus provin­ciáé , civitatis , aut oppidi, sed ubique prae­dicti Mamaluki fuerunt officiales, et forte fuerunt tales, fidem christianam abnegantes 70, 000 hominum, qui semper pugnaverunt cum Soldano rege contra hostes, qui pene omnes per Turcum sunt interfecti , in duobus proeliis supra dictis, ita, quod vix evaserunt ex eis 10000 hominum, et isti junxerunt se 6e , aut subdiderunt nunc ipsi Sophi. Aliqui autem ex eis pro vitae tutamine, ut dicitur, ascenderunt in montem Sinai. Audivi autem, dura jam eramus in Cypro, quod ipse Sophi cum praefatis Mamelukig pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom