Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

testansque Deos, et homines egerit, ne re­gnum illud, quod quidem adhuc hostium gla­dios nostris a jugulis, atque cervicibus semper repulit, iri perditum nostra ignavia atque se­gnitia sineremus. Oppidorum enim eorum, quae a Turcis hoc tempore obsiderentur, pre­merenturque módis omnibus, Jaicae , Tininii, Ciissii, Scardonae, eam natura esse cum pro­pter portus , quos haberent maximos , atque tutissimos, tum propter materiam ad naves aediíicandas idoneam, qua abundarent, de­mum etiam propter ipsorum situs , atque po­situs, ita Pannoniae, atque Italiae opportunas, imminentesque, ut uno eorum aliquo in po­testatem Turcarum redacto , Pannónia qui­dem ipsa se tueri nuilo modo possit ? Italiae autem ora ? quae ad mare Adriaticum est, noctis unius navigatione , eorum classibus pa­teat, quibus diripi, atque incendi possit. Haec itaque cum ita se haberent, de eo­rundem fratrum meorum sententia , statui ad te scribere, teque hortari, et rogare, utquam­primum , quamque celerrime saltem quinde­cies mille numum aureorum ad no9 mtiteres, qui cum meis alieris totidem illuc transmitte­rentur , quibus se opibus illa municipia com­munirent, ne nostris hostibus se dedere, fame, ac rerum omnium egestate, atque inopia, ma» gno cum nostro numero in quam te conjun­gens,

Next

/
Oldalképek
Tartalom