Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
tibus Pannoniae rebus , propter assiduam ín Dalmatas Turcarum impi essionem , diuturnaque nimis bella, pecuniae auxilio mecum, et cum ceteris nostris regibus , pro tua liberalitate succurreres, et, quoniam ea res magnae sane diligentiae, celeritatisque indigebat, commonui imprimis te, ut, quae tibi agenda esse, ea de causa putares, ageres, efficeresque quamprimum, neque committeres, ut elapsa rei bene gerendae occasione, quae quidem erat perbrevis, tueri postea ab audacissimis hostibus nostris regnum illud, cum velles, non posses. Eas ad litteras, postulataque nostra, quod íe dignum erat, rescripsisti , te scilicet velle íacere, quae proponebantur , itaque ei terei pro tua portioné non defuturum , quod quit'em ego statim regi Pannoniae, Principibusvjiie illius regni viris significavi, acciditquö cis omnibus pláne gratissimum. Verum, cum novissime per litteras Episcopi Veszprimiensis Praefecti Croatiae, optimí, atque fortissimi viri certior factus sim , ipsum quidem in exigua spe esse , posse se ulterius Turcarum vim atque impelum sustinere, ipsius autem Episcopi Vicarius, coram mecum, et cum meis fratribus E. R. Carainalibus prostratus ante pedes meos , illorumque genibus advolutus , flens, lidemque nostram, atque cmnium Christianorum regum implörans obtestans-