Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

Turcas expeditionem, promtam, benequ^ animatam fore cognoverimus , forte corapel? les nos ad cogitandum, ut alia quoque oppor­tuna subsidia a nobis transmittantur. Ceterum, quoniam virtus debita laude ca­rere non debet, libenti animo audivimus ]No­bilitatem Tuam, quae curam non parvam re­gni , ejusque gubernationis sustinere dicitqr, pro fidei Cathoiicae , regumque ac regni de­fensione , nullis laboribus, nullisve periculis parcere, sed íidem, operám , stúdium quoque in dies promtiora impendere non cessare, quo fit, ut pietatem tuam , generosamque hujus­modi'mentem plurimum in Domino commen­demus ac summis etiam laudibus extollamus, tibique etiam benedicamus. Benedictio ita­que nostra sit super caput tuum , ac genus tu­UÍII , crescere te faciat Dominus in gentem magnam, sisque inimicorum tuorum triumpha­tor, ac demum Dominus custodiat te ab omni malo, custodiat animam, et corpus tuum Do­minus. Proinde non praetermitte'mus hortari Nobilitatem tuam dilecte fili! ut de bono in melius proíicere studeas, recepturus a Domi­no bonorum hujusmodi operum tuorum ube­rem , atque indeficientem mercedem. — — Deum in primis time , reges, ut facis, vene­rare , et observa, ac ab aliis etiam venerari, et observai'i fac , regnum vero constan­ter fideliterque tueare, regnicolas autem pa r terna

Next

/
Oldalképek
Tartalom