Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
terna charitate dirige, et guberna, eosque auxilio, consilio, ope, et opere adjuva , pioque amore prosequere. Memineris illos ad Dei imaginem esse factos, Christique fore commilitones, ac demum regna sine regnicolis subsistere non posse. Postremo quoniam non parvae virtutis opus est ? Dei Ministros benigno favore prosequi, eosque pro aeterni regis glória pie venerari. Dilectionem tuam plurimum in Domino hortandam, atque specialiter requirendam duximus , ut primo legaturu nostrum , deinde etiam Archiepiscopos, Episcopos , ceterosque animarum vestrarum pastores pro nostra, et Apostolicae sedis reverentia , pioque honore tuo, pro aequitate et honestate reverenter habeas, ac benigno favore complectaris. — — Alia praeterea eidem INuncio, tibi exponenda commisimus, quibus solidam adhibebis fidem, eumque tamquam bonum servitorem tuum ? ac laudum tuarum assiduum praeconem , gratiae et favori tuo plurimum commendamus. Dátum Manlianae Portuensis Dioecesis sub annulo Piscatoris die 13. Maji M. D. XV. Pontificatus nostri anno III. £hcobus Sac{oleíttf,