Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

- (IOI) ­strae molestia, quae vobis superioribus die­bus acciderunt adversa : *) inimicus quippe homo seminavit Zizaniam , et pro bono ma­lum, pro pace discordiam , pro tranquillitate ac unione seditionem nectere fecit. Eapro­pter revolventes animo regni istius vires ob subsecuta scandala non parum diminutas, ac debilitatas fuisse, ipsius regni conservacioni paterno affectu intendentes, ejusque adversis casibus compatientes ; mittimus per praesen­tem ISuncium nostrum Bernardum Cantorem .Agriensem 20000 Ducatorum pro praefati re­gni tutela, ac manutentione, alia quoque 7000 proximis his diebus destinavimus, per venerabilem Fratrem Vincentium Episcopum Othociensem pro munitione aliorum etiam lo­corumDalmatiae et Croatiae finibus ajacentium, eidem regno suppositorum. Specialem enim pro regni ipsius, ac regnicolarum conservatione cu­ram gerimus, et, quantum nobis ex alto con­ceditur, libenti animo impertimur. Pecuniai vero ipsas locis majori periculo subjacentibus, majorique necessitate laborantibus, pro illo­rum munitione, ac defensione quamprimum, et fideliter exponi desideramus, et, si Nobili­tatem Tuam una cum ceteris regnicolis ad sanctam, ac vobis omnibus desiderandam in Tur­*) Rebelles rustlcos indicat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom