Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)

semper augusti, infantis Hispaniarum, archiducis Austrie, etc. domini nostri clementissimi, eundem patrem Michaelem, ol> premissorum suorum meritum intuitu et consideracione, omni­bus melioribus modo, via, iure et forma, quibus debuimus et potuimus, invocata prius per nos spiritus sancti gracia, ser­vatis de iure in hac parte nostris servandis, odio, amore. timore, prece et precio ac qualibet simoniaca pravitate post­positis, solum Deum et eius iustitiam, regularemque nostram constitucionem pre oculis habentes, cum solenni, irrevocabili­(]ue nominacione in legitimum abbatem et pastorem nostri monasterii ex nunc «cum plenitudine iuris nostri monasterii elegimus et constituimus, imo eligimus, nominamus et depu­tamus, dantes et damus eidem sic canonice et regulariter electo et constituto in omnibus redditibus, proventibus, emo­lumentis et quibuslibet pertinenciis ipsius abbacie et mona­sterii corporalem ac realem possessionem; ita tamen, quod statuta, constituciones et ordinaciones tam in divinis, quam temporalibus nostri monasterii legitimas, iuraque et libertates observabit, defendet, et manutenebit pro posse suo, ac male alienata a nostro monasterio ad ius et prioprietatem eiusdem reducet et reducere procurabit, et quod vita sua comite de successore suo idoneo et habili, ne post decessum suum istud monasterium in manus deveniat seculares, canonice providebit. Quocirca memorato domino et domino nostro regi, patrono nostro clementissimo eundem patrem Michaelem abbatem sic canonice, regulariter et legitime electum ad confirmandum, sibique de omnibus premissis redditibus, proventibus et emo­lumentis quibuslibet respondendum, et per lios, quorum inter­est, vei intererit, responderi faciendum presentamus, sueque clementissime maiestati supplicamus. In quorum testimonium presentes litteras nostras patentes damus iurium ipsius pro defensione. Dátum feria secunda proxima post festum sacra­tissimi corporis Christi, anno domini millesimo quingentesimo tricesimo quinto. Ita est, Matheus, qui supra, abbas, manu propria scripsi. (A szent-mártoni főapátság levéltárában. 53. capsa, H.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom